- PLACILLA
- PLACILLATheodosii Magni Imperatoris uxor: non regni fastigiis elata est, sed potius amore succensa divinô. Repente ergo, ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per se ipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, dans unicuique quod opus haberet. Sie etiam per Ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministravit infirmis, ollas eorum tergens, ius gustans, efferens cochlearia, panem frangens, cibosque administrans, calices abluens, et alia cuncta faciens, quae servis et ancillis mos est sollenniter operari. Illis autem, qui ei talia nitebantur prohibere, dicebat: Aurum distribuere, imperii est opus: Ego autem, pro ipso imperio, hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepedicere erat solita, Oportet te semper, marite, cogitare, quid pridem fueris, quid modosis: Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris, sed imperium, quod suscepisti, legitime gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. Theodoret. Eccl. Hist. l. 9, c. 31. Item filia Arcadii Imperatoris pietate similiter inclita.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.